5.14
Quod Apiōn, doctus homō, quī “Plistonīcēs” appellātus est, vīdisse sē Rōmae scrīpsit recognitiōnem inter sēsē mūtuam ex vetere nōtitiā hominis et leōnis. [T]
1 Apiōn, quī “Plistonīcēs” appellātus est, litterīs homō multīs praeditus rērumque Graecārum plūrimā atque variā scientiā fuit. [T]
2 eius librī nōn incelebrēs feruntur, quibus omnium fermē, quae mīrifica in Aegyptō vīsuntur audiunturque, historia comprehenditur. [T]
3 sed in hīs, quae vel audīsse vel lēgisse sēsē dīcit, fortassean vitiō studiōque ostentātiōnis sit loquācior - est enim sānē quam in praedicandīs doctrīnīs suī vēnditātor -; [T]
4 hoc autem, quod in librō Aegyptiacōrum quīntō scrīpsit, neque audīsse neque lēgisse, sed ipsum sēsē in urbe Rōmā vīdisse oculīs suīs cōnfirmat. [T]
5 “in circō maximō,” inquit “vēnātiōnis amplissimae pugna populō dabātur. [T]
6 eius reī, Rōmae cum forte essem, spectātōr,” inquit “fuī. [T]
7 multae ibi saevientēs ferae, magnitūdinēs bēstiārum excellentēs, omniumque invīsitāta aut fōrma erat aut ferōcia. [T]
8 sed praeter alia omnia leōnum,” inquit “immānitās admīrātiōnī fuit praeterque omnīs cēterōs ūnus. [T]
9 is ūnus leō corporis impetū et vastitūdine terrificōque fremitū et sonōrō, torīs comīsque cervīcum fluctuantibus animōs oculōsque omnium in sēsē converterat. [T]
10 intrōductus erat inter complūrīs cēterōs ad pugnam bēstiārum datus servus virī cōnsulāris ; eī servō Androclus nōmen fuit. [T]
11 hunc ille leō ubi vīdit procul, repente,” inquit, “quasi admīrāns stetit ac deinde sēnsim atque placidē tamquam nōscitābundus ad hominem accēdit. [T]
12 tum caudam mōre atque rītū adūlantium canum clēmenter et blandē movet hominisque sē corporī adiungit crūraque eius et manūs prope iam exanimātī metū linguā lēniter dēmulcet. [T]
13 “homō Androclus inter illa tam atrōcis ferae blandīmenta āmissum animum recuperat, paulātim oculōs ad contuendum leōnem refert. [T]
14 tum quasi mūtuā recognitiōne factā laetōs,” inquit, “et grātulābundōs vidērēs hominem et leōnem.” [T]
15 eā rē prōrsus tam admīrābilī maximōs populī clāmōrēs excitātōs dīcit accersītumque ā Caesare Androclum quaesītamque causam, cūr illī atrōcissimus leō ūnī parsisset. [T]
16 ibi Androclus rem mīrificam nārrat atque admīrandam. [T]
17 “cum prōvinciam” inquit “Āfricam prōcōnsulārī imperiō meus dominus obtinēret, ego ibi inīquīs eius et cotīdiānīs verberibus ad fugam sum coāctus et, ut mihi ā dominō, terrae illīus praeside, tūtiōrēs latebrae forent, in campōrum et arēnārum sōlitūdinēs concessī ac, sī dēfuisset cibus, cōnsilium fuit mortem aliquō pactō quaerere. [T]
18 tum sōle medīō” inquit “rabidō et flagrantī specum quandam nānctus remōtam latebrōsamque in eam mē penetrō et recondō. [T]
19 neque multō post ad eandem specum venit hic leō dēbilī ūnō et cruentō pede, gemitūs edēns et murmura dolōrem cruciātumque vulneris commiserantia.” atque illīc prīmō quidem cōnspectū advenientis leōnis territum sibi et pavefactum animum dīxit. [T]
20 [nōn exstat]
21 “sed postquam introgressus,” inquit, “leō, utī rē ipsā appāruit, in habitāculum illud suum, videt mē procul dēlitēscentem, mītis et mānsuēs accessit et sublātum pedem ostendere mihi et porrigere quasi opis petendae grātiā vīsus est. [T]
22 ibi” inquit “ego stirpem ingentem vestīgiō pedis eius haerentem revellī conceptamque saniem volnere intimō expressī accūrātiusque sine magnā iam formīdine siccāvī penitus atque dētersī cruōrem. [T]
23 illā tunc meā operā et medellā levātus pede in manibus meīs positō recubuit et quiēvit, [T]
24 atque ex eō diē triennium tōtum ego et leō in eādem specū eōdemque et vīctū vīximus. [T]
25 nam, quās vēnābātur ferās, membra opīmiōra ad specum mihi subgerēbat, quae ego ignis cōpiam nōn habēns merīdiānō sōle torrēns edēbam. [T]
26 sed ubi mē,” inquit, “vītae illīus ferīnae iam pertaesum est, leōne in vēnātum profectō relīquī specum et viam fermē trīduī permēnsus ā mīlitibus vīsus adprehēnsusque sum et ad dominum ex Āfricā Rōmam dēductus. [T]
27 is mē statim reī capitālis damnandum dandumque ad bēstiās cūrāvit. [T]
28 intellegō autem,” inquit, “hunc quoque leōnem mē tunc sēparātō captum grātiam mihi nunc beneficiī et medicīnae referre.” [T]
29 haec Apiōn dīxisse Androclum trādit eaque omnia scrīpta circumlātāque tabulā populō dēclārāta atque ideō cūnctīs petentibus dīmissum Androclum et poenā solūtum leōnemque eī suffrāgiīs populī dōnātum. [T]
30 “posteā,” inquit, “vidēbāmus Androclum et leōnem lōrō tenuī revīnctum urbe tōtā circum tabernās īre, dōnārī aere Androclum, flōribus spargī leōnem, omnēs ubīque obviōs dīcere: “hic est leō hospes hominis, hic est homō medicus leōnis.” [T]