10.5

C. Plinius Traiano Imperatori

1 Proximō annō, Domine, gravissimā valētūdine usque ad perīculum vītae vexātus iatralipten assūmpsī; cuius sollicitūdinī et studiō tuae tantum indulgentiae beneficiō referre grātiam parem possum. [T]

2 Quārē rogō dēs eī cīvitātem Rōmānam. Est enim peregrīnae condiciōnis manūmissus ā peregrīnā. Vocātur ipse Arpocrās, patrōnam habuit Thermuthin Theōnis, quae iam prīdem dēfūncta est. Item rogō dēs iūs Quirītium lībertīs Antōniae Maximillae, ōrnātissimae fēminae, Hediae et Antōniae Harmeridī; quod ā tē petente patrōnā petō. [T]

10.6

C. Plinius Traiano Imperatori

1 Agō grātiās, Domine, quod et iūs Quirītium lībertīs necessāriae mihi fēminae et cīvitātem Rōmānam Arpocratī, iātraliptae meō, sine morā indulsistī. Sed cum annōs eius et cēnsum sīcut praecēperās ēderem, admonitus sum ā perītiōribus dēbuisse mē ante eī Alexandrīnam cīvitātem impetrāre, deinde Rōmānam, quoniam esset Aegyptius. [T]

2 Ego autem, quia inter Aegyptiōs cēterōsque peregrīnōs nihil interesse crēdēbam, contentus fueram hoc sōlum scrībere tibi, esse eum ā peregrīnā manūmissum patrōnamque eius iam prīdem dēcessisse. Dē quā ignōrantiā meā nōn queror, per quam stetit ut tibi prō eōdem homine saepius obligārer. Rogō itaque, ut beneficiō tuō lēgitimē fruī possim, tribuās eī et Alexandrīnam cīvitātem et Rōmānam. Annōs eius et cēnsum, nē quid rūrsus indulgentiam tuam morārētur, lībertīs tuīs quibus iusserās mīsī. [T]

10.7

Traianus Plinio

1 Cīvitātem Alexandrīnam secundum īnstitūtiōnem prīncipum nōn temere dare prōposuī. Sed cum Arpocrātī, iātraliptae tuō, iam cīvitātem Rōmānam impetrāverīs, huic quoque petītiōnī tuae negāre nōn sustineō. Tū, ex quō nomō sit, nōtum mihi facere dēbēbis, ut epistulam tibi ad Pompēium Plantam praefectum Aegyptī amīcum meum mittam. [T]

10.37

C. Plinius Traiano Imperatori

1 In aquae ductum, Domine, Nīcomēdēnsēs impendērunt HS |XXX| CCCXVIII, quī imperfectus adhūc omissus, dēstrūctus etiam est; rūrsus in alium ductum ērogāta sunt CC. Hōc quoque relictō novō impendiō est opus, ut aquam habeant, quī tantam pecūniam male perdidērunt. [T]

2 Ipse pervēnī ad fontem pūrissimum, ex quō vidētur aqua dēbēre perdūcī, sīcut initiō temptātum erat, arcuātō opere, nē tantum ad plāna cīvitātis et humilia perveniat. Manent adhūc paucissimī arcūs: possunt et ērigī quīdam lapide quadrātō, quī ex superiōre opere dētractus est; aliqua pars, ut mihi vidētur, testāceō opere agenda erit, id enim et facilius et vīlius. [T]

3 Sed in prīmīs necessārium est mittī ā tē vel aquilegem vel architectum, nē rūrsus ēveniat quod accidit. Ego illud ūnum affirmō, et ūtilitātem operis et pulchritūdinem saeculō tuō esse dignissimam. [T]

10.90

C. Plinius Traiano Imperatori

1 Sinōpēnsēs, Domine, aquā dēficiuntur; quae vidētur et bona et cōpiōsa ab sextō decimō mīliāriō posse perdūcī. Est tamen statim ab capite paulō amplius passūs mīlle locus suspectus et mollis, quem ego interim explōrārī modicō impendiō iussī, an recipere et sustinēre opus possit. [T]

2 Pecūnia cūrantibus nōbīs contracta nōn dēerit, sī tū, Domine, hoc genus operis et salūbritātī et amoenitātī valdē sitientis colōniae indulseris. [T]

10.96

C. Plinius Traiano Imperatori

1 Sollemne est mihi, domine, omnia de quibus dubito ad te referre. Quis enim potest melius vel cunctationem meam regere vel ignorantiam instruere? Cognitionibus de Christianis interfui numquam: ideo nescio quid et quatenus aut puniri soleat aut quaeri. [T]

2 Nec mediocriter haesitavi, sitne aliquod discrimen aetatum, an quamlibet teneri nihil a robustioribus differant; detur paenitentiae venia, an ei, qui omnino Christianus fuit, desisse non prosit; nomen ipsum, si flagitiis careat, an flagitia cohaerentia nomini puniantur. Interim, iis qui ad me tamquam Christiani deferebantur, hunc sum secutus modum. [T]

3 Interrogavi ipsos an essent Christiani. Confitentes iterum ac tertio interrogavi supplicium minatus; perseverantes duci iussi. Neque enim dubitabam, qualecumque esset quod faterentur, pertinaciam certe et inflexibilem obstinationem debere puniri. [T]

4 Fuerunt alii similis amentiae, quos, quia cives Romani erant, adnotavi in urbem remittendos. Mox ipso tractatu, ut fieri solet, diffundente se crimine plures species inciderunt. [T]

5 Propositus est libellus sine auctore multorum nomina continens. Qui negabant esse se Christianos aut fuisse, cum praeeunte me deos appellarent et imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numinum afferri, ture ac vino supplicarent, praeterea male dicerent Christo, quorum nihil cogi posse dicuntur qui sunt re vera Christiani, dimittendos putavi. [T]

6 Alii ab indice nominati esse se Christianos dixerunt et mox negaverunt; fuisse quidem sed desisse, quidam ante triennium, quidam ante plures annos, non nemo etiam ante viginti. quoque omnes et imaginem tuam deorumque simulacra venerati sunt et Christo male dixerunt. [T]

7 Affirmabant autem hanc fuisse summam vel culpae suae vel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem convenire, carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem seque sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta ne latrocinia ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent. Quibus peractis morem sibi discedendi fuisse rursusque coeundi ad capiendum cibum, promiscuum tamen et innoxium; quod ipsum facere desisse post edictum meum, quo secundum mandata tua hetaerias esse vetueram. [T]

8 Quo magis necessarium credidi ex duabus ancillis, quae ministrae dicebantur, quid esset veri, et per tormenta quaerere. Nihil aliud inveni quam superstitionem pravam et immodicam. [T]

9 Ideo dilata cognitione ad consulendum te decucurri. Visa est enim mihi res digna consultatione, maxime propter periclitantium numerum. Multi enim omnis aetatis, omnis ordinis, utriusque sexus etiam vocantur in periculum et vocabuntur. Neque civitates tantum, sed vicos etiam atque agros superstitionis istius contagio pervagata est; quae videtur sisti et corrigi posse. [T]

10 Certe satis constat prope iam desolata templa coepisse celebrari, et sacra sollemnia diu intermissa repeti passimque venire victimarum, cuius adhuc rarissimus emptor inveniebatur. Ex quo facile est opinari, quae turba hominum emendari possit, si sit paenitentiae locus. [T]

10.97

Traianus Plinio

1 Actum quem debuisti, mi Secunde, in excutiendis causis eorum, qui Christiani ad te delati fuerant, secutus es. Neque enim in universum aliquid, quod quasi certam formam habeat, constitui potest. [T]

2 Conquirendi non sunt; si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen ut, qui negaverit se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando dis nostris, quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex paenitentia impetret. Sine auctore vero propositi libelli nullo crimine locum habere debent. Nam et pessimi exempli nec nostri saeculi est. [T]