6.4
C. PLINIUS
CALPURNIAE
SUAE S.
1
Numquam sum magis de
occupationibus
meis
questus,
quae me non sunt passae aut proficiscentem te
valetudinis
causa in
Campaniam
prosequi
aut profectam e vestigio
subsequi.
[T]
2
Nunc enim
praecipue
simul esse cupiebam, ut oculis meis crederem quid viribus quid
corpusculo
apparares,
ecquid
denique
secessus
voluptates
regionisque
abundantiam
inoffensa
transmitteres.
[T]
3
Equidem etiam fortem te non sine cura
desiderarem;
est enim
suspensum
et
anxium
de eo quem
ardentissime
diligas
interdum nihil scire. [T]
4
Nunc vero me cum
absentiae
tum
infirmitatis
tuae ratio incerta et varia
sollicitudine
exterret.
vereor
omnia,
imaginor
omnia, quaeque natura metuentium est, ea maxime mihi quae maxime
abominor
fingo. [T]
5
Quo
impensius
rogo, ut timori meo cottidie
singulis
vel etiam
binis
epistulis consulas. Ero enim
securior
dum lego, statimque timebo cum legero. Vale. [T]
6.7
C. PLINIUS
CALPURNIAE
SUAE S.
1
Scribis te
absentia
mea non
mediocriter
affici
unumque habere
solacium,
quod pro me
libellos
meos teneas, saepe etiam in vestigio meo
colloces.
[T]
2
Gratum est quod nos requiris, gratum quod his
fomentis
acquiescis;
invicem
ego epistulas tuas
lectito
atque
identidem
in manus quasi novas sumo.
[T]
3
Sed eo magis ad
desiderium
tui accendor: nam cuius litterae tantum habent
suavitatis,
huius sermonibus quantum
dulcedinis
inest! Tu tamen quam
frequentissime
scribe, licet hoc ita me
delectet
ut torqueat. Vale.
[T]
6.16
C. PLINIUS
TACITO
SUO S.
1
Petis ut tibi avunculi mei exitum scribam, quo verius tradere
posteris
possis. Gratias ago; nam video morti eius, si
celebretur
a te, immortalem gloriam esse
propositam.
[T]
2
Quamvis enim pulcherrimarum
clade
terrarum, ut populi ut urbes
memorabili
casu, quasi semper victurus occiderit, quamvis ipse
plurima
opera et mansura condiderit, multum tamen
perpetuitati
eius scriptorum tuorum
aeternitas
addet.
[T]
3
Equidem beatos puto, quibus deorum munere datum est aut facere scribenda aut scribere legenda, beatissimos vero quibus utrumque. Horum in numero avunculus meus et suis libris et tuis erit. Quo
libentius
suscipio,
deposco
etiam quod
iniungis.
[T]
4
Erat Miseni classemque imperio
praesens
regebat.
Nonum
Kal.
Septembres
hora
fere
septima
mater mea
indicat
ei apparere nubem
inusitata
et
magnitudine
et
specie.
[T]
5
Usus ille sole, mox
frigida,
gustaverat
iacens studebatque; poscit
soleas,
ascendit locum ex quo maxime
miraculum
illud conspici poterat. Nubes — incertum procul
intuentibus
ex quo monte;
Vesuvium
fuisse postea cognitum est —
oriebatur,
cuius
similitudinem
et formam non alia magis arbor quam
pinus
expresserit.
[T]
6
Nam longissimo velut
trunco
elata
in altum quibusdam
ramis
diffundebatur,
credo quia
recenti
spiritu
evecta,
dein
senescente
eo
destituta
aut etiam
pondere
suo victa in
latitudinem
vanescebat,
candida
interdum, interdum
sordida
et
maculosa
prout
terram cineremve sustulerat.
[T]
7
Magnum propiusque noscendum ut
eruditissimo
viro visum. Iubet
liburnicam
aptari;
mihi si venire
una
vellem facit copiam; respondi studere me malle et forte ipse quod scriberem dederat.
[T]
8
Egrediebatur domo; accipit
codicillos
Rectinae
Tasci
imminenti periculo
exterritae
— nam villa eius
subiacebat,
nec ulla nisi navibus fuga: ut se tanto
discrimini
eriperet orabat.
[T]
9
Vertit ille consilium et quod
studioso
animo incohaverat
obit
maximo.
Deducit
quadriremes,
ascendit ipse non
Rectinae
modo sed multis — erat enim
frequens
amoenitas
orae — laturus auxilium.
[T]
10
Properat
illuc
unde alii fugiunt,
rectumque
cursum
recta
gubernacula
in periculum tenet
adeo
solutus metu, ut omnes illius mali
motus
omnes figuras ut
deprenderat
oculis
dictaret
enotaretque.
[T]
11
Iam navibus cinis incidebat, quo propius accederent,
calidior
et densior; iam pumices etiam nigrique et
ambusti
et
fracti
igne lapides; iam
vadum
subitum
ruinaque
montis litora
obstantia.
Cunctatus paulum an
retro
flecteret, mox
gubernatori
ut ita faceret monenti “Fortes” inquit “fortuna iuvat:
Pomponianum
pete.”
[T]
12
Stabiis
erat
diremptus
sinu medio — nam
sensim
circumactis
curvatisque
litoribus mare
infunditur;
ibi quamquam nondum periculo appropinquante,
conspicuo
tamen et cum cresceret proximo,
sarcinas
contulerat
in naves, certus fugae si
contrarius
ventus resedisset. Quo tunc avunculus meus
secundissimo
invectus,
complectitur
trepidantem
consolatur
hortatur,
utque timorem eius sua
securitate
leniret,
deferri
in balineum iubet; lotus
accubat
cenat, aut
hilaris
aut — quod
aeque
magnum — similis
hilari.
[T]
13
Interim e
Vesuvio
monte pluribus locis
latissimae
flammae altaque incendia
relucebant,
quorum
fulgor
et
claritas
tenebris noctis excitabatur. Ille
agrestium
trepidatione
ignes relictos desertasque villas per
solitudinem
ardere in
remedium
formidinis
dictitabat.
Tum se
quieti
dedit et quievit verissimo quidem somno; nam
meatus
animae, qui illi propter
amplitudinem
corporis gravior et
sonantior
erat, ab iis qui limini
obversabantur
audiebatur.
[T]
14
Sed
area
ex qua
diaeta
adibatur ita iam cinere mixtisque pumicibus
oppleta
surrexerat, ut si longior in cubiculo mora, exitus negaretur. Excitatus
procedit,
seque
Pomponiano
ceterisque qui
pervigilaverant
reddit.
[T]
15
In
commune
consultant,
intra tecta subsistant an in
aperto
vagentur.
Nam
crebris
vastisque
tremoribus tecta
nutabant,
et quasi
emota
sedibus
suis nunc huc nunc
illuc
abire aut referri videbantur.
[T]
16
Sub
dio
rursus quamquam levium
exesorumque
pumicum casus metuebatur, quod tamen periculorum
collatio
elegit;
et apud illum quidem ratio rationem, apud alios timorem timor vicit.
Cervicalia
capitibus imposita
linteis
constringunt;
id
munimentum
adversus incidentia fuit.
[T]
17
Iam dies
alibi,
illic nox omnibus noctibus nigrior densiorque; quam tamen
faces
multae variaque lumina solvebant. Placuit egredi in litus, et ex proximo
adspicere,
ecquid
iam mare
admitteret;
quod adhuc
vastum
et adversum
permanebat.
[T]
18
Ibi super
abiectum
linteum
recubans
semel
atque iterum
frigidam
aquam poposcit hausitque. Deinde flammae flammarumque
praenuntius
odor
sulpuris
alios in fugam vertunt, excitant illum.
[T]
19
Innitens
servolis
duobus
assurrexit
et statim
concidit,
ut ego
colligo,
crassiore
caligine spiritu
obstructo,
clausoque
stomacho
qui illi natura
invalidus
et angustus et
frequenter
aestuans
erat.
[T]
20
Ubi dies redditus — is ab eo quem novissime viderat
tertius
— corpus inventum
integrum
illaesum
opertumque ut fuerat indutus:
habitus
corporis quiescenti quam
defuncto
similior.
[T]
21
Interim Miseni ego et mater, sed nihil ad historiam, nec tu aliud quam de exitu eius scire voluisti. Finem ergo faciam.
[T]
22
Unum
adiciam,
omnia me quibus
interfueram
quaeque statim, cum maxime vera
memorantur,
audieram,
persecutum.
Tu
potissima
excerpes;
aliud est enim epistulam aliud historiam, aliud amico aliud omnibus scribere. Vale.
[T]
6.20
C. PLINIUS
TACITO
SUO S.
1
Ais te
adductum
litteris quas
exigenti
tibi de morte avunculi mei scripsi, cupere cognoscere, quos ego Miseni relictus — id enim
ingressus
abruperam
— non solum metus verum etiam casus
pertulerim.
“Quamquam animus meminisse horret, . . . incipiam.”
[T]
2
Profecto avunculo ipse reliquum tempus studiis —
ideo
enim
remanseram
—
impendi;
mox balineum cena somnus
inquietus
et brevis.
[T]
3
Praecesserat
per multos dies tremor terrae, minus
formidolosus
quia
Campaniae
solitus;
illa vero nocte ita
invaluit,
ut non moveri omnia sed verti crederentur.
[T]
4
Irrupit
cubiculum meum mater; surgebam
invicem,
si quiesceret excitaturus.
Resedimus
in
area
domus, quae mare a tectis
modico
spatio
dividebat.
[T]
5
Dubito,
constantiam
vocare an
imprudentiam
debeam — agebam enim
duodevicensimum
annum — posco librum
Titi Livi,
et quasi per otium lego atque etiam ut coeperam
excerpo.
Ecce amicus avunculi qui nuper ad eum ex
Hispania
venerat, ut me et matrem sedentes, me vero etiam legentem videt, illius
patientiam
securitatem
meam
corripit.
Nihilo
segnius
ego
intentus
in librum.
[T]
6
Iam hora diei prima, et adhuc dubius et quasi
languidus
dies. Iam
quassatis
circumiacentibus
tectis, quamquam in
aperto
loco, angusto tamen, magnus et certus
ruinae
metus.
[T]
7
Tum
demum
excedere
oppido
visum; sequitur
vulgus
attonitum, quodque in
pavore
simile
prudentiae,
alienum consilium suo
praefert,
ingentique agmine abeuntes premit et
impellit.
[T]
8
Egressi tecta
consistimus.
Multa ibi
miranda,
multas formidines patimur. Nam
vehicula
quae
produci
iusseramus, quamquam in
planissimo
campo, in
contrarias
partes agebantur, ac ne lapidibus quidem
fulta
in eodem vestigio quiescebant.
[T]
9
Praeterea
mare in se
resorberi
et tremore terrae quasi
repelli
videbamus. Certe
processerat
litus, multaque animalia maris
siccis
harenis
detinebat. Ab altero latere nubes atra et horrenda,
ignei
spiritus
tortis
vibratisque
discursibus
rupta, in longas flammarum figuras
dehiscebat;
fulguribus
illae et similes et maiores erant.
[T]
10
Tum vero idem ille ex Hispania amicus acrius et instantius “Si frater” inquit “tuus, tuus avunculus vivit, vult esse vos salvos; si periit, superstites voluit. Proinde quid cessatis evadere?” Respondimus non commissuros nos ut de salute illius incerti nostrae consuleremus.
[T]
11
Non moratus ultra proripit se effusoque cursu periculo aufertur. Nec multo post illa nubes descendere in terras, operire maria; cinxerat Capreas et absconderat, Miseni quod procurrit abstulerat.
[T]
12
Tum mater orare hortari iubere, quoquo modo fugerem; posse enim iuvenem, se et annis et corpore gravem bene morituram, si mihi causa mortis non fuisset. Ego contra salvum me nisi una non futurum; dein manum eius amplexus addere gradum cogo. Paret aegre incusatque se, quod me moretur.
[T]
13
Iam cinis, adhuc tamen rarus. Respicio: densa caligo tergis imminebat, quae nos torrentis modo infusa terrae sequebatur. “Deflectamus” inquam “dum videmus, ne in via strati comitantium turba in tenebris obteramur.”
[T]
14
Vix consideramus, et nox — non qualis illunis aut nubila, sed qualis in locis clausis lumine exstincto. Audires ululatus feminarum, infantum quiritatus, clamores virorum; alii parentes alii liberos alii coniuges vocibus requirebant, vocibus noscitabant; hi suum casum, illi suorum miserabantur; erant qui metu mortis mortem precarentur;
[T]
15
multi ad deos manus tollere, plures nusquam iam deos ullos aeternamque illam et novissimam noctem mundo interpretabantur. Nec defuerunt qui fictis mentitisque terroribus vera pericula augerent. Aderant qui Miseni illud ruisse illud ardere falso sed credentibus nuntiabant.
[T]
16
Paulum reluxit, quod non dies nobis, sed adventantis ignis indicium videbatur. Et ignis quidem longius substitit; tenebrae rursus cinis rursus, multus et gravis. Hunc identidem assurgentes excutiebamus; operti alioqui atque etiam oblisi pondere essemus.
[T]
17
Possem gloriari non gemitum mihi, non vocem parum fortem in tantis periculis excidisse, nisi me cum omnibus, omnia mecum perire misero, magno tamen mortalitatis solacio credidissem.
[T]
18
Tandem illa caligo tenuata quasi in fumum nebulamve discessit; mox dies verus; sol etiam effulsit, luridus tamen qualis esse cum deficit solet. Occursabant trepidantibus adhuc oculis mutata omnia altoque cinere tamquam nive obducta.
[T]
19
Regressi Misenum curatis utcumque corporibus suspensam dubiamque noctem spe ac metu exegimus. Metus praevalebat; nam et tremor terrae perseverabat, et plerique lymphati terrificis vaticinationibus et sua et aliena mala ludificabantur.
[T]
20
Nobis tamen ne tunc quidem, quamquam et expertis periculum et exspectantibus, abeundi consilium, donec de avunculo nuntius. Haec nequaquam historia digna non scripturus leges et tibi scilicet qui requisisti imputabis, si digna ne epistula quidem videbuntur. Vale.
[T]