LIBER UNDECIMUS
532-594 Camilla's Early Life
532 Vēlōcem intereā superīs in sēdibus Ōpim,
533 ūnam ex virginibus sociīs sacrāque catervā,
534 compellābat et hās trīstis Lātōnia vōcēs
535 ōre dabat: “Graditur bellum ad crūdēle Camilla,
536 Ō virgō, et nostrīs nēquīquam cingitur armīs,
537 cāra mihi ante aliās. Neque enim novus iste Diānae
538 vēnit amor subitāque animum dulcēdine mōvit.
539 Pulsus ob invidiam rēgnō vīrēsque superbās
540 Prīvernō antīquā Metabus cum excēderet urbe,
541 īnfantem fugiēns media inter proelia bellī
542 sustulit exsiliō comitem, mātrisque vocāvit
543 nōmine Casmillae mūtātā parte Camillam.
544 Ipse sinū prae sē portāns iuga longa petēbat
545 sōlōrum nemorum: tēla undique saeva premēbant
546 et circumfūsō volitābant mīlite Volscī.
547 Ecce fugae mediō summīs Amasēnus abundāns
548 spūmābat rīpīs, tantus sē nūbibus imber
549 rūperat. Ille innāre parāns īnfantis amōre
550 tardātur cārōque onerī timet. Omnia sēcum
551 versantī subitō vix haec sententia sēdit:
552 tēlum immāne manū validā quod forte gerēbat
553 bellātor, solidum nōdīs et rōbore coctō,
554 huic nātam librō et silvestrī sūbere clausam
555 implicat atque habilem mediae circumligat hastae;
556 quam dextrā ingentī lībrāns ita ad aethera fātur:
557 ‘Alma, tibi hanc, nemorum cultrīx, Lātōnia virgō,
558 ipse pater famulam voveō; tua prīma per aurās
559 tēla tenēns supplex hostem fugit. Accipe, testor,
560 dīva tuam, quae nunc dubiīs committitur aurīs.’
561 Dīxit et adductō contortum hastīle lacertō
562 immittit: sonuēre undae, rapidum super amnem
563 īnfēlīx fugit in iaculō strīdente Camilla.
564 At Metabus magnā propius iam urgente catervā
565 dat sēsē fluviō, atque hastam cum virgine victor
566 grāmineō, dōnum Triviae, dē caespite vellit.
567 Nōn illum tēctīs ūllae, nōn moenibus urbēs
568 accēpēre (neque ipse manūs feritāte dedisset),
569 pāstōrum et sōlīs exēgit montibus aevum.
570 Hic nātam in dūmīs interque horrentia lustra
571 armentālis equae mammīs et lacte ferīnō
572 nūtrībat tenerīs immulgēns ūbera labrīs.
573 Utque pedum prīmīs īnfāns vestīgia plantīs
574 īnstiterat, iaculō palmās armāvit acūtō
575 spīculaque ex umerō parvae suspendit et arcum.
576 Prō crīnālī aurō, prō longae tegmine pallae
577 tigridis exuviae per dorsum ā vertice pendent.
578 Tēla manū iam tum tenerā puerīlia torsit
579 et fundam teretī circum caput ēgit habēnā
580 Strȳmoniamque gruem aut album dēiēcit olōrem.
581 Multae illam frūstrā Tyrrhēna per oppida mātrēs
582 optāvēre nurum; sōlā contenta Diānā
583 aeternum tēlōrum et virginitātis amōrem
584 intemerāta colit. Vellem haud correpta fuisset
585 mīlitiā tālī cōnāta lacessere Teucrōs:
586 cāra mihī comitumque foret nunc ūna meārum.
587 Vērum age, quandōquidem fātīs urgētur acerbīs,
588 lābere, nympha, polō fīnēsque invīse Latīnōs,
589 trīstis ubi īnfaustō committitur ōmine pugna.
590 Haec cape et ultrīcem pharetrā dēprōme sagittam:
591 Hāc, quīcumque sacrum violārit vulnere corpus,
592 Trōs Italusque, mihī pariter det sanguine poenās.
593 Post ego nūbe cavā miserandae corpus et arma
594 īnspoliāta feram tumulō patriaeque repōnam.”