LIBER SEXTUS
450-476 Dido's Shade
450 Inter quās Phoenissa recēns ā vulnere Dīdō
451 errābat silvā in magnā; quam Trōius hērōs
452 ut prīmum iuxtā stetit agnōvitque per umbrās
453 obscūram, quālem prīmō quī surgere mēnse
454 aut videt aut vīdisse putat per nūbila lūnam,
[T]455 dēmīsit lacrimās dulcīque adfātus amōre est:
456 “Īnfēlīx Dīdō, vērus mihi nuntius ergō
457 vēnerat exstinctam ferrōque extrēma secūtam?
458 Fūneris heu tibi causa fuī? Per sīdera iūrō
459 per superōs et sī qua fidēs tellūre sub īmā est,
[T]460 invītus, rēgīna, tuō dē lītore cessī.
461 Sed mē iussa deum, quae nunc hās īre per umbrās,
462 per loca senta sitū cōgunt noctemque profundam,
463 imperiīs ēgēre suīs; nec crēdere quīvī
464 hunc tantum tibi mē discessū ferre dolōrem.
465 Siste gradum tēque aspectū nē subtrahe nostrō.
[T]466 Quem fugis? Extrēmum fātō quod tē adloquor hoc est.”
467 Tālibus Aenēās ardentem et torva tuentem
468 lēnībat dictīs animum lacrimāsque ciēbat.
469 Illa solō fīxōs oculōs āversa tenēbat
470 nec magis inceptō vultum sermōne movētur
[T]471 quam sī dūra silex aut stet Marpēsia cautēs.
472 Tandem corripuit sēsē atque inimīca refūgit
473 in nemus umbriferum, coniūnx ubi prīstinus illī
474 respondet cūrīs aequatque Sychaeus amōrem.
475 Nec minus Aenēās cāsū concussus inīquō
[T]476 prōsequitur lacrimīs longē et miserātur euntem.