LIBER PRIMUS

1-33 The Epic Begins

1 Arma virumque canō, Troiae quī prīmus ab ōrīs

2 Ītaliam fātō profugus Lāvīniaque vēnit

3 lītora, multum ille et terrīs iactātus et altō

4 vī superum, saevae memorem Iūnōnis ob īram,

5 multa quoque et bellō passus, dum conderet urbem

6 īnferretque deōs Latiō; genus unde Latīnum

[T]

7 Albānīque patrēs atque altae moenia Rōmae.

8 Mūsa, mihī causās memorā, quō nūmine laesō

9 quidve dolēns rēgīna deum tot volvere cāsūs

10 īnsignem pietāte virum, tot adīre labōrēs

[T]

11 impulerit. Tantaene animīs caelestibus īrae?

12 Urbs antīqua fuit (Tyriī tenuēre colōnī)

13 Karthāgō, Ītaliam contrā Tiberīnaque longē

14 ōstia, dīves opum studiīsque asperrima bellī,

15 quam Iūnō fertur terrīs magis omnibus ūnam

16 posthabitā coluisse Samō. Hīc illius arma,

17 hīc currus fuit; hoc rēgnum dea gentibus esse,

18 sī quā fāta sinant, iam tum tenditque fovetque.

19 Prōgeniem sed enim Troiānō ā sanguine dūcī

20 audierat Tyriās ōlim quae verteret arcēs;

21 hinc populum lātē rēgem bellōque superbum

22 ventūrum excidiō [T] Libyae; sīc volvere Parcās.

23 Id metuēns veterisque memor Sāturnia bellī,

24 prīma quod ad Troiam prō cārīs gesserat Argīs

25 necdum etiam causae īrārum saevīque dolōrēs

26 exciderant animō; manet altā mente repostum

27 iūdicium Paridis sprētaeque iniūria formae

[T]

28 et genus invīsum et raptī Ganymēdis honōrēs—

29 hīs accēnsa super iactātōs aequore tōtō

30 Trōas, rēliquiās Danaum atque immītis Achillī,

31 arcēbat longē Latiō, multōsque per annōs

32 errābant āctī fātīs maria omnia circum.

[T]

33 Tantae mōlis erat Rōmānam condere gentem.

88-107 The Storm

88 Ēripiunt subitō nūbēs caelumque diemque

89 Teucrōrum ex oculīs; pontō nox incubat ātra;

90 intonuēre polī et crēbrīs micat ignibus aethēr

[T]

91 praesentemque virīs intentant omnia mortem.

92 Extemplō Aenēae solvuntur frīgore membra;

93 ingemit et duplicēs tendēns ad sīdera palmās

94 tālia vōce refert: “Ō terque quaterque beātī,

95 quīs ante ōra patrum Troiae sub moenibus altīs

96 contigit oppetere! Ō Danaum fortissime gentis

97 Tȳdīdē! Mēne Īliacīs occumbere campīs

98 nōn potuisse tuāque animam hanc effundere dextrā,

99 saevus ubi Aeacidae tēlō iacet Hector, ubi ingēns

100 Sarpēdōn, ubi tot Simoīs correpta sub undīs

[T]

101 scūta virum galeāsque et fortia corpora volvit!”

102 Tālia iactantī strīdēns Aquilōne procella

103 vēlum adversa ferit, flūctūsque ad sīdera tollit.

104 Franguntur rēmī, tum prōra āvertit et undīs

105 dat latus, īnsequitur cumulō praeruptus aquae mōns.

106 Hī summō in flūctū pendent; hīs unda dehīscēns

[T]

107 terram inter flūctūs aperit, furit aestus harēnīs.

496-508 Queen Dido

496 Rēgīna ad templum, formā pulcherrima Dīdō,

[T]

497 incessit magnā iuvenum stīpante catervā.

498 Quālis in Eurōtae rīpīs aut per iuga Cynthī

499 exercet Dīāna chorōs, quam mīlle secūtae

500 hinc atque hinc glomerantur Orēades; illa pharetram

501 fert umerō gradiēnsque deās superēminet omnēs

[T]

502 (Lātōnae tacitum pertemptant gaudia pectus):

503 tālis erat Dīdō, tālem sē laeta ferēbat

504 per mediōs īnstāns operī rēgnīsque futūrīs.

505 Tum foribus dīvae, mediā testūdine templī,

506 saepta armīs soliōque altē subnixa resēdit.

507 Iūra dabat lēgēsque virīs, operumque labōrem

[T]

508 partibus aequābat iūstīs aut sorte trahēbat.