LIBER DUODECIMUS
791-796 Jupiter Rebukes Juno
791 Iūnōnem intereā rēx omnipotentis Olympī
[T]
792 adloquitur fulvā pugnās dē nūbe tuentem:
793 "Quae iam fīnis erit, coniūnx? Quid dēnique restat?
794 Indigetem Aenēān scīs ipsa et scīre fatēris
795 dēbērī caelō fātīsque ad sīdera tollī.
[T]
796 Quid struis? Aut quā spē gelidīs in nūbibus haerēs?
803-812 Juno Yields
803 "Ventum ad suprēmum est. Terrīs agitāre vel undīs
804 Troiānōs potuistī, īnfandum accendere bellum,
805 dēformāre domum et lūctū miscēre hymenaeōs:
[T]
806 ulterius temptāre vetō." Sīc Iuppiter orsus;
807 sīc dea summissō contrā Sāturnia vultū:
808 "Ista quidem quia nōta mihī tua, magne, voluntās,
809 Iuppiter, et Turnum et terrās invīta relīquī;
810 nec tū mē āëriā sōlam nunc sēde vidērēs
811 digna indigna patī, sed flammīs cincta sub ipsā
[T]
812 stārem aciē traheremque inimīca in proelia Teucrōs.
818-828 Juno's One Condition
818 Et nunc cēdō equidem pugnāsque exōsa relinquō.
819 Illud tē, nūllā fātī quod lēge tenētur,
[T]
820 prō Latiō obtestor, prō maiestāte tuōrum:
821 cum iam cōnūbiīs pācem fēlīcibus (estō)
822 compōnent, cum iam lēgēs et foedera iungent,
823 nē vetus indigenās nōmen mūtāre Latīnōs
824 neu Trōas fierī iubeās Teucrōsque vocārī
[T]
825 aut vōcem mūtāre virōs aut vertere vestem.
826 Sit Latium, sint Albānī per saecula rēgēs,
827 sit Rōmāna potēns Italā virtūte propāgō:
[T]
828 occidit, occideritque sinās cum nōmine Troia."
919-952 The Death of Turnus
919 Cūnctantī tēlum Aenēās fātāle coruscat,
920 sortītus fortūnam oculīs, et corpore tōtō
921 ēminus intorquet. Mūrālī concita numquam
922 tormentō sīc saxa fremunt nec fulmine tantī
923 dissultant crepitūs. Volat ātrī turbinis īnstar
924 exitium dīrum hasta ferēns ōrāsque reclūdit
[T]
925 lōrīcae et clipeī extrēmōs septemplicis orbēs;
926 per medium strīdēns trānsit femur. Incidit ictus
927 ingēns ad terram duplicātō poplite Turnus.
928 Cōnsurgunt gemitū Rutulī tōtusque remūgit
[T]
929 mōns circum et vōcem lātē nemora alta remittunt.
930 Ille humilis supplex oculōs dextramque precantem
931 prōtendēns "Equidem meruī nec dēprecor" inquit:
932 "ūtere sorte tuā. Miserī tē sī quā parentīs
933 tangere cūrā potest, ōrō (fuit et tibi tālis
934 Anchīsēs genitor) Daunī miserēre senectae
935 et mē, seu corpus spoliātum lūmine māvīs,
936 redde meīs. Vīcistī et victum tendere palmās
937 Ausoniī vīdēre; tua est Lāvīnia coniūnx,
938 ulterius nē tende odiīs." Stetit ācer in armīs
[T]
939 Aenēās volvēns oculōs dextramque repressit;
940 et iam iamque magis cūnctantem flectere sermō
941 coeperat, īnfēlīx umerō cum appāruit altō
942 balteus et nōtīs fulsērunt cingula bullīs
943 Pallantis puerī, victum quem vulnere Turnus
[T]
944 strāverat atque umerīs inimīcum īnsigne gerēbat.
945 Ille, oculīs postquam saevī monimenta dolōris
946 exuviāsque hausit, furiīs accēnsus et īrā
947 terribilis: "Tūne hinc spoliīs indūte meōrum
948 ēripiāre mihi? Pallās tē hōc vulnere, Pallās
[T]
949 immolat et poenam scelerātō ex sanguine sūmit."
950 Hoc dīcēns ferrum adversō sub pectore condit
951 fervidus; ast illī solvuntur frīgore membra
[T]
952 vītaque cum gemitū fugit indignāta sub umbrās.