LIBER DUODECIMUS
791-796 Jupiter Rebukes Juno
791 Iūnōnem intereā rēx omnipotentis Olympī
792 adloquitur fulvā pugnās dē nūbe tuentem:
793 "Quae iam fīnis erit, coniūnx? Quid dēnique restat?
794 Indigetem Aenēān scīs ipsa et scīre fatēris
795 dēbērī caelō fātīsque ad sīdera tollī.
796 Quid struis? Aut quā spē gelidīs in nūbibus haerēs?
803-812 Juno Yields
803 "Ventum ad suprēmum est. Terrīs agitāre vel undīs
804 Troiānōs potuistī, īnfandum accendere bellum,
805 dēformāre domum et lūctū miscēre hymenaeōs:
806 ulterius temptāre vetō." Sīc Iuppiter orsus;
807 sīc dea summissō contrā Sāturnia vultū:
808 "Ista quidem quia nōta mihī tua, magne, voluntās,
809 Iuppiter, et Turnum et terrās invīta relīquī;
810 nec tū mē āëriā sōlam nunc sēde vidērēs
811 digna indigna patī, sed flammīs cincta sub ipsā
812 stārem aciē traheremque inimīca in proelia Teucrōs.
818-828 Juno's One Condition
818 Et nunc cēdō equidem pugnāsque exōsa relinquō.
819 Illud tē, nūllā fātī quod lēge tenētur,
820 prō Latiō obtestor, prō maiestāte tuōrum:
821 cum iam cōnūbiīs pācem fēlīcibus (estō)
822 compōnent, cum iam lēgēs et foedera iungent,
823 nē vetus indigenās nōmen mūtāre Latīnōs
824 neu Trōas fierī iubeās Teucrōsque vocārī
825 aut vōcem mūtāre virōs aut vertere vestem.
826 Sit Latium, sint Albānī per saecula rēgēs,
827 sit Rōmāna potēns Italā virtūte propāgō:
828 occidit, occideritque sinās cum nōmine Troia."